HORACE HE SATIRES EDITED BY EDWARD P. MORRIS PROFESSOR ■F LATIN IN YALE COLLEGE TEXT EDITION A NEW YORK:- CINCINNATI. -.-CHIC AGO MERICAN'BOOK COMPANY Class v Book 1 A -fr'v COPYRIGHT DEPOSIT; Jttorrts anti Morgan's ILatm Scries HORACE THE SATIRES EDITED BY EDWARD P. MORRIS PROFESSOR OF LATIN IN YALE COLLEGE TEXT EDITION NEW YORK • : - CINCINNATI • : . CHICAGO AMERICAN BOOK COMPANY 37] HORATI quae nisi divitibus nequeant contingere mensis ? Hor. Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus, ducere me auditum, perges quocumque, memento. 90 Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, non tamen interpres tantundem iuveris. Adde voltum habitumque hominis, quern tu vidisse beatus non magni pendis, quia contigit ; at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos 95 atque haurire queam vitae praecepta beatae. Vlixes. Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti responde, quibus amissas reparare queam res artibus atque modis. Quid rides ? Tiresias. Iamne doloso non satis est Ithacam revehi patriosque penatis 5 aspicere ? Vlix. O nulli quicquam mentite, vides ut nudus inopsque domum redeam, te vate ; neque illic aut apotheca procis intacta est aut pecus ; atqui et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est. Tir. Quando pauperiem, missis ambagibus, horres, 10 accipe qua ratione queas ditescere. Turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc res ubi magna nitet domino sene ; dulcia poma et quoscumque feret cultus tibi fundus honores, ante larem gustet venerabilior lare dives ; 15 qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi tu comes exterior, si postulet, ire recuses. Vlix. Vtne tegam spurco Damae latus ? Haud ita Troiae me gessi, certans semper melioribus. Tir. Ergo 58 SERMONES [2, 5, 51 20 pauper eris. Vlix. Fortem hoc animum tolerare iubebo ; et quondam maiora tuli. Tu protinus, unde divitias aerisque ruam die, augur, acervos. Tir. Dixi equidem et dico : captes astutus ubique testamenta senum, neu, si vafer unus et alter 25 insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem illusus omittas. Magna minorve foro si res certabitur olim, vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro qui meliorem audax vocet in ius, illius esto 30 defensor ; f ama civem causaque priorem sperne, domi si gnatus erit fecundave coniunx. ' Quinte/ puta, aut ' Publi ' (gaudent praenomine molles auriculae) * tibi me virtus tua fecit amicum; ius anceps novi, causas defendere possum ; 35 eripiet quivis oculos citius mihi, quam te contemptum cassa nuce pauperet ; haec mea cura est, ne quid tu perdas, neu sis iocus.' Ire domum atque pelliculam curare iube ; fi cognitor ipse. Persta atque obdura, seu * rubra Canicula findet 40 infantis statuas,' seu pingui tentus omaso Furius 'hibernas cana nive conspuet Alpis.' ' Nonne vides,' aliquis cubito stantem prope tangens inquit, ' ut patiens ! ut amicis aptus ! ut acer ! ' plures adnabunt thynni et cetaria crescent. 45 Si cui praeterea validus male filius in re praeclara sublatus aletur, ne manifestum caelibis obsequium nudet te, leniter in spem adrepe officiosus, ut et scribare secundus heres, et, si quis casus puerum egerit Oreo, 50 in vacuum venias : perraro haec alea fallit. Qui testamentum tradet tibi cumque legendum, 59 2, 5, 5 2 ] HORATI abnuere et tabulas a te removere memento, sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo cera velit versu ; solus multisne coheres, 55 veloci percurre oculo. Plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, captatorque dabit risus Nasica Corano. Vlix. Num f uris ? an prudens ludis me obscura canendo ? Tir. O Laertiade, quicquid dicam aut erit aut non : 6o divinare etenim magnus mihi donat Apollo. Vlix. Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede. Tir. Tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto demissum genus Aenea, tellure marique magnus erit, f orti nubet procera Corano 65 filia Nasicae, metuentis reddere soldum. Turn gener hoc faciet : tabulas socero dabit atque ut legat orabit; multum Nasica negatas accipiet tandem et tacitus leget, invenietque nil sibi legatum praeter plorare suisque. 70 Illud ad haec iubeo : mulier si forte dolosa libertusve senem delirum temperet, illis accedas socius ; laudes, lauderis ut absens ; adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum expugnare caput. Scribet mala carmina vecors : 75 laudato. Scortator erit : caveteroget; ultro Penelopam facilis potiori trade. Vlix. Putasne perduci poterit tarn frugi tamque pudica, quam nequiere proci recto depellere cursu ? Tir. Venit enim magnum donandi parca iuventus 80 nee tantum Veneris, quantum studiosa culinae. Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, 60 SERMONES [2, 5, no ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. Me sene quod dicam factum est : anus improba Thebis 85 ex testamento sic est elata : cadaver unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, scilicet elabi si posset mortua ; credo, quod nimium institerat viventi. Cautus adito, neu desis operae, neve immoderatus abundes. 90 Difficilem et morosum offendet garrulus; ultra non etiam sileas ; Davus sis comicus, atque stes capite obstipo, multum similis metuenti. Obsequio grassare ; mone, si increbuit aura, cautus uti velet carum caput ; extrahe turba 95 oppositis umeris ; aurem substringe loquaci. Importunus amat laudari ; donee * Ohe iam ! ' ad caelum manibus sublatis dixerit, urge, crescentem tumidis infla sermonibus utrem. Cum te servitio longo curaque levarit, 100 et certum vigilans, ' Quartae sit partis Vlixes ' audieris ' heres ' : ' Ergo nunc Dam a sodalis nusquam est ? Vnde mihi tam f ortem tamque fidelem ? ' sparge subinde, et, si paulum potes, illacrimare : est gaudia prodentem voltum celare. Sepulchrum 105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue ; f unus egregie factum laudet vicinia. Si quis forte coheredum senior male tussiet, huic tu die, ex parte tua seu fundi sive domus sit emptor, gaudentem nummo te addicere. — Sed me no imperiosa trahit Proserpina : vive valeque ! 61 2, 6, i] HORATI Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. Auctius atque di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro, 5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. Si neque maiorem feci ratione mala rem, nee sum facturus vitio culpave minorem ; si veneror stultus nihil horum : ' O si angulus ille proximus accedat, qui nunc denormat agellum ! io O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, thesauro invento qui mercennarius agrum ilium ipsum mercatus aravit, dives amico Hercule ! ' si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro : pingue pecus domino facias et cetera praeter 15 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis ! Ergo ubi me in montis et in arcem ex urbe removi, quid prius illustrem saturis Musaque pedestri ? Nee mala me ambitio perdit nee plumbeus Auster autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. 20 Matutine pater, seu lane libentius audis, unde homines operum primos vitaeque labores instituunt (sic dis placitum), tu carminis esto principium. Romae sponsorem me rapis. ' Heia, ne prior officio quisquam respondeat, urge ! ' 25 Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem interiore diem gyro trahit, ire necesse est. Postmodo quod mi obsit clare certumque locuto, luctandum in turba et facienda iniuria tardis. ■ Quid tibi vis, insane, et quam rem agis ? ' improbus urget 62 SERMON ES [2, 6, 60 30 iratis precibus ; ' tu pulses omne quod obstat, ad Maecenatem memori si mente recurras.' Hoc iuvat et melli est, non mentiar. At simul atras ventum est Esquilias, aliena negotia centum per caput et circa saliunt latus. ' Ante secundam 35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal eras.' * De re communi scribae magna atque nova te orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.' 1 Imprimat his cura Maecenas signa tabellis.' Dixeris, ' Experiar : ' ' Si vis, potes,' addit et instat. 40 Septimus octavo proprior iam fugerit annus, ex quo Maecenas me coepit habere suorum in numero, dumtaxat ad hoc, quern tollere reda vellet iter faciens, et cui concredere nugas hoc genus : ' Hora quota est ? ' — ' Thraex est Gallina Syro par ? ' — 45 ' Matutina parum cautos iam frigora mordent ; ' — et quae rimosa bene deponuntur in aure. Per totum hoc tempus subiectior in diem et horam invidiae noster. Ludos spectaverat una, luserat in Campo : ' Fortunae filius ! ' omnes. 50 Frigidus a Rostris manat per compita rumor : quicumque obvius est, me consulit : ' O bone (nam te scire, deos quoniam propius contingis, oportet), numquid de Dacis audisti V 'Nil equidem.' ' Vt tu semper eris derisor ! ' 'At omnes di exagitent me, 55 si quicquam.' 'Quid, militibus promissa Triquetra praedia Caesar, an est Itala tellure daturus ?' Iurantem me scire nihil mirantur, ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti. Perditur haec inter misero lux non sine votis : 60 O rus, quando ego te aspiciam ? quandoque licebit 63 2, 6, 61] HORATI nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis ducere sollicitae iucunda oblivia vitae ? O quando faba Pythagorae cognata simulque uncta satis pingui ponentur holuscula lardo ? 65 O noctes cenaeque deum ! quibus ipse meique ante larem proprium vescor vernasque procacis pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est, siccat inaequalis calices conviva, solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis 70 pocula, seu modicis uvescit laetius. Ergo sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nee male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus : utrumne divitiis homines an sint virtute beati ; 75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ; et quae sit natura boni, summumque quid eius. Cervius haec inter vicinus garrit anilis ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli sollicitas ignarus opes, sic incipit : ' Olim 80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum. Quid multa ? neque ille sepositi ciceris nee longae invidit avenae, 85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cena vincere tangentis male singula dente superbo ; cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. 90 Tandem urbanus ad hunc : ' Quid te iuvat/ inquit, ' amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso ? 64 SERMONES [2, 7, 2 Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis ? Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando mortalis animas vivunt sortita, neque ulla est 95 aut magno aut parvo leti f uga : quo, bone, circa, dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor quam sis aevi brevis.' Haec ubi dicta agrestem pepulere, domo levis exsilit ; inde ambo propositum peragunt iter, urbis aventes 100 moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet vestis eburnos, multaque de magna superessent fercula cena, 105 quae procul extructis inerant hesterna canistris. Ergo, ubi purpurea porrectum in veste locavit agrestem, veluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes, nee non verniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod affert. no Ille Cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave, magisque exanimes trepidare, simul domus alta Molossis 115 personuit canibus. Turn rusticus ' Haud mihi vita est opus hac,' ait, 'et valeas; me silva cavusque tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.' Davns. Iamdudum ausculto, et cupiens tibi dicere servus pauca, reformido. Horat. Davusne ? D. Ita, Davus, amicum HOR. SAT. TEXT — 5 65 2, h 3] HORATI mancipium domino et frugi, quod sit satis, hpc est, ut vitale putes. H. Age, libertate Decembri, 5 quando ita maiores voluerunt, utere ; narra. D. Pars hominum vitiis gaudet constanter et urget propositum ; pars multa natat, modo recta capessens, interdum pravis obnoxia. Saepe notatus cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani, io vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, aedibus ex magnis subito se conderet, unde mundior exiret vix libertinus honeste ; iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis. 15 Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra contudit articulos, qui pro se tolleret atque mitteret in phimum talos, mercede diurna conductum pavit ; quanto constantior isdem in vitiis, tanto levius miser ac prior illo, 20 qui iam contento, iam laxo fune laborat. H. Non dices hodie quorsum haec tarn putida tendant, furcifer? D. Ad te, inquam. H. Quo pacto, pessime? D. Laudas fortunam et mores antiquae plebis, et idem, si quis ad ilia deus subito te agat, usque recuses, 25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, aut quia non firmus rectum defendis, et haeres nequiquam caeno cupiens evellere plantam. Romae rus optas ; absentem rusticus urbem tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus 30 ad cenam, laudas securum olus, ac, velut usquam vinctus eas, ita te felicem dicis amasque quod nusquam tibi sit potandum. Iusserit ad se Maecenas serum sub lumina prima venire 66 SERMOXES [2, 7, 65 convivam : ' Nemon' oleum fert ocius ? Ecquis 35 audit ? ' cum magno blateras clamore f ugisque. Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, discedunt. * Etenim fateor me/ dixerit ille, 1 duci ventre levem, nasum nidore supinor, imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino. 40 Tu, cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro insectere velut melior, verbisque decoris obvolvas vitium ? ' Quid, si me stultior ipso quingentis empto drachmis deprenderis ? Aufer me voltu terrere; manum stomachumque teneto, 45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo. Te coniunx aliena capit, meretricula Davum. Peccat uter nostrum cruce dignius ? Acris ubi me natura intendit, sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae, 50 clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, dimittet neque famosum neque sollicitum ne ditior aut formae melioris meiat eodem. Tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama 55 turpis, odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas ? Metuens induceris, atque altercante libidinibus tremis ossa pavore. Quid refert, uri virgis ferroque necari auctoratus eas, an turpi clausus in area, 60 quo te demisit peccati conscia erilis, contractum genibus tangas caput ? Estne marito matronae peccantis in ambo iusta potestas ? In corruptorem vel iustior. Ilia tamen se non habitu mutatve loco peccatve superne, 65 cum te formidet mulier neque credat amanti. 67 2, ;, 66] IIORATI Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti committes rem omnem et vitam et cum corpore famam. Evasti : credo metues doctusque cavebis : quaeres quando iterum paveas, iterumque perire 70 possis, o totiens servus ! Quae belua ruptis, cum semel effugit, reddit se prava catenis ? 1 Non sum moechus,' ais. Neque ego, hercule, fur, ubi vasa praetereo sapiens argentea. Tolle periclum, iam vaga prosiliet frenis natura remotis 75 Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque imposita haud umquam misera formidine privet ? Adde super, dictis quod non levius valeat : nam, sive vicarius est qui servo paret, uti mos 80 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego ? Nempe tu, mihi qui imperitas, alii servis miser, atque duceris, ut nervis alienis mobile lignum. Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus, quem neque pauperies, neque mors, neque vincula ter- rent, 85 responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi ne quid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna. Potesne ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta 90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum perfundit gelida, rursus vocat : eripe turpi colla iugo. 'Liber, liber sum/ die age! Non quis; urget enim dominus mentem non lenis, et acris subiectat lasso stimulos, versatque negantum. 95 Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, 68 SERMONES [2, 8, 4 qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque aut Pacideiani contento poplite miror proelia rubrica picta aut carbone, velut si re vera pugnent, feriant, vitentque moventes ioo arma viri ? Nequam et cessator Davus ; at ipse subtilis veterum iudex et callidus audis. Nil ego, si ducor libo fumante : tibi ingens virtus atque animus cenis responsat opimis ? Obsequium ventris mihi perniciosius est cur ? 105 Tergo plector enim. Qui tu impunitior ilia, quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas ? Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae, illusique pedes vitiosum ferre recusant corpus. An hie peccat, sub noctem qui puer uvam up furtiva mutat strigili ; qui praedia vendit, nil servile, gulae parens, habet? Adde, quod idem non horam tecum esse potes, non otia recte ponere, teque ipsum vitas, f ugitivus et erro, iam vino quaerens, iam somno fallere curam : 115 frustra : nam comes atra premit sequiturque fugacem. H. Vnde mihi lapidem ? D. Quorsum est opus ? H. Vnde sagittas ? D. Aut insanit homo, aut versus facit. H. Ocius hinc te ni rapis, accedes opera agro nona Sabino ! 8 Horatius. Vt Nasidieni iuvit te cena beati ? Nam mihi quaerenti convivam dictus heri illic de medio potare die. Fundaniits. Sic, ut mihi num- quam in vita fuerit melius. Hor. Da, si grave non est, 69 2, S, 5] 1I0RAT1 5 quae prima iratum ventrem placaverit esca. Fund. In primis Lucanus aper leni fuit Austro captus, ut aiebat cenae pater ; acria circum rapula, lactucae, radices, qualia lassum pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. 10 His ubi sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo mensam pertersit et alter sublegit quodcuraque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere, ut Attica virgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes 15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. Hie erus : ' Albanum, Maecenas, sive Falernum te magis appositis delectat, habemus utrumque.' Hor. Divitias miseras ! Sed quis cenantibus una, Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro. 20 Fund. Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra, si memini, Varius ; cum Servilio Balatrone Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras ; Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, ridiculus totas simul absorbere placentas ; 25 Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret, indice monstraret digito : nam cetera turba, nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, longe dissimilem noto celantia sucum, ut vel continuo patuit, cum passeris atque 30 ingustata mihi porrexerat ilia rhombi. Post hoc me docuit melimela rubere minorem ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso audieris melius. Turn Vibidius Balatroni, 1 Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti ; ' 35 et calices poscit maiores. Vertere pallor 70 SERMONES [2, 8, 67 turn parochi faciem, nil sic metuentis ut acris potores, vel quod male dicunt liberius vel fervida quod subtile exsurdant vina palatum. Invertunt Allifanis vinaria tota 40 Vibidius Balatroque, secutis omnibus ; imi convivae lecti nihilum nocuere lagenis. Affertur squillas inter murena natantis in patina porrecta. Sub hoc erus ' Haec gravida/ inquit, * capta est, deterior post partum carne futura. 45 His mixtum ius est : oleo quod prima Venafri pressit cella ; garo de sucis piscis Hiberi ; vino quinquenni, verum citra mare nato, dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non hoc magis ullum aliud ; — pipere albo, non sine aceto, 50 quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. Erucas viridis, inulas ego primus amaras monstravi incoquere ; inlutos Curtillus echinos, ut melius muria quod testa marina remittat.' Interea suspensa gravis aulaea ruinas 55 in patinam fecere, trahentia pulveris atri quantum non Aquilo Campanis excitat agris. Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli sensimus, erigimur : Rufus posito capite, ut si Alius immaturus obisset, flere. Quis esset 60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum tolleret : ' Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos te deus ? Vt semper gaudes illudere rebus humanis ! ' Varius mappa compescere risum vix poterat. Balatro suspendens omnia naso, 65 ( Haec est condicio vivendi,' aiebat, 'eoque responsura tuo numquam est par fama labori. Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni 7i 2, S, 68] HORATI sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius apponatur, ut omnes 70 praecincti recte pueri comptique ministrent ! Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, ut modo, si patinam pede lapsus frangat agaso. Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res adversae nudare solent, celare secundae.' 75 Nasidienus ad haec : * Tibi di quaecumque preceris commoda dent ! Ita vir bonus es convivaque comis : ' et soleas poscit. Turn in lecto quoque videres stridere secreta divisos aure susurros. Hor. Nullos his mallem ludos spectasse ; sed ilia 80 redde, age, quae deinceps risisti. Fund. Vibidius dum quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena, quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 85 emendaturus fortunam ; deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentes membra gruis sparsi sale multo, non sine farre, pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae, et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, 90 quam si cum lumbis quis edit. Turn pectore adusto vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, suavis res, si non causas narraret earum et naturas dominus ; quern nos sic f ugimus ulti, ut nihil omnino gustaremus, velut illis 95 Canidia afflasset peior serpentibus Afris. 72 LANE'S LATIN GRAMMAR Revised Edition, #1.50 By GEORGE M. LANE, Ph.D., LL.D., Professor Emeritus of Latin, Harvard University SINCE its first publication, this work has been more widely used than any other Latin grammar for advanced study and reference. It is approached by no other American publication in completeness and in authoritativeness, and is conspicuous for its originality, sound scholarship, inter- esting character, accurate analysis of constructions, copious illustrations, lively English renderings of the Latin examples, and clear arrangement. ^[ The revision has been conducted under the direction of Professor Morris H. Morgan, who edited and completed the original edition, left unfinished by the death of Dr. Lane. In this revised edition the chapter on Sound has been entirely rewritten, and enlarged from nineteen to thirty-one pages, by Dr. Hanns Oertel, Professor of Comparative Philology in Yale University. In this rewriting the modern views con- cerning the nature and kinds of vowels and consonants, the Latin accent, and the phonetical laws under which changes of vowel and consonant sound take place, receive the alterations requisite for meeting the needs of college students. Many changes have also been made in the chapters on Inflection and Formation to make these correspond to the re- written chapter on Sound. Throughout the book the working of "hidden quantities' ' has been completely revised. ^j In the syntactical chapters there are a few changes in the treatment of leading principles, such as the main con- structions with cum, those with verbs of memory, and the use of the subjunctive in prohibitions. For the most part, however, no alterations have been found necessary in the treatment of broad general principles, or in the method of presentation. 03*0 LIVY AND HORACE SELECTIONS FROM LIVY . . ■ . . . . #1.50 Edited by HARRY E. BURTON, Ph.D., Professor of Latin, Dartmouth College. Text Edition, $0.35 THESE selections are intended to give a more compre- hensive idea of Livy's genius and versatility than can be had from the reading of any one or two books, and also to provide material dealing with the more significant and interesting periods of the early history of Rome. The pas- sages are varied in nature, and are not confined to military history; they are not so short as to appear fragmentary. Each subject is presented in a series of continuous chapters, the notes supplying introductory and explanatory material for a proper understanding of the period. There is a comprehen- sive introduction, and a complete system of cross-reference. HORACE. ODES, EPODES, AND CARMEN SAECULARE $1.50 Edited by CLIFFORD H. MOORE, Ph.D., Professor of Latin, Harvard University. Text Edition, $0.40 WHILE elementary matters have not been neglected in this edition, particular attention has been devoted to the literary side of Horace's work, and to his literary relations. The introduction, besides dealing with the poet's life and writings, discusses his lyric metres and peculi- arities of syntax. The commentary is not limited to the baldest aids, but is intended to give such assistance in interpretation as may help students to some appreciation of Horace's art and charm. The relation of the poet to his Greek models, and especially his influence on subsequent Latin literature, are clearly shown. AMERICAN BOOK COMPANY (273) CICERO CICERO. CATO MAIOR DE SENECTUTE, $0.80 Edited by FRANK G. MOORE, Ph.D., Associate Pro- fessor of Latin and of Roman Archaeology, Dartmouth College. Text Edition,.$o.30 AN edition embodying much new critical material, L and abundant grammatical helps. Unusual attention has been paid to those rhetorical features which are moot likely to be misunderstood, to the confusion of the argument, while at the same time both grammar and rhetoric have been treated as a means to an end. The text is sup- plied with very full footnotes. The scholarly introduction sets forth the character of Cato clearly and impressively, and is supplemented by a comparative list of distinguished old men, and by verses by Pope Leo XIII on Frugality and the Green Old Age. There are critical notes, and an index. CICERO. LAELIUS DE AMICITIA . . . go. 7 5 Edited by CLIFTON PRICE, Ph.D., Assistant Professor of Latin, University of California. Text Edition, $0.30 THIS edition enables the student to understand and inter- pret the text, and contains enough elementary matter to adapt it to use in the best preparatory schools, and at the same time enough advanced material for the first year in college. The book is complete in itself, the grammatical principles being stated in the notes. The notes at the bottom of the page have been made very comprehensive, and the proper balance has been preserved between the notes on syntax and those on interpretation. The system of cross-reference, and the emphasis laid on the figures of speech and grammar, form strong features of the book. AMERICAN BOOK COMPANY (274) LATIN DICTIONARIES HARPER'S LATIN DICTIONARY Founded on the translation of Freund's Latin-German Lexicon. Edited by E. A. Andrews, LL.D. Revised, Enlarged, and in great part Rewritten by Charlton T. Lewis, Ph.D., and Charles Short, LL.D. Royal Octavo, 2030 pages. Sheep, $6.50; Full Russia, $10.00 ^j The translation of Dr. Freund's great Latin-German Lexicon, edited by the late Dr. E. A. Andrews, and pub- lished in 1850, has been from that time in extensive and satisfactory use throughout England and America. Mean- while great advances have been made in the science on which lexicography depends. The present work embodies the latest advances in philological study and research, and is in every respect the most complete and satisfactory Latin Dictionary published. LEWIS'S LATIN DICTIONARY FOR SCHOOLS By Charlton T. Lewis, Ph.D. Large Octavo, 1200 pages. Cloth, $4.50 ; Half Leather, $5.00 ^| This dictionary is not an abridgment, but an entirely new and independent work, designed to include all of the student's needs, after acquiring the elements of grammar, for the inter- pretation of the Latin authors commonly read in school. LEWIS'S ELEMENTARY LATIN DICTIONARY By Charlton T. Lewis, Ph.D. Crown Octavo, 952 pages. Half Leather $2.00 ^j This work is sufficiently full to meet the needs of students in secondary or preparatory schools, and also in the first and second years' work in colleges. SMITH'S ENGLISH-LATIN DICTIONARY A Complete and Critical English-Latin Dictionary. By William Smith, LL.D., and Theophilus D. Hall, M.A., Fellow of University College, London. With a Dictionary of Proper Names. Royal Octavo, 765 pages. Sheep $4.00 AMERICAN BOOK COMPANY 078) A GREEK SERIES FOR COLLEGES AND SCHOOLS HERBERT WEIR SMYTH, General Editor Beginner's Greek Book. Allen R. Benner, Phillips Academy, An- dover; a .d H. W.. Smyth, Harvard University. $1.25. Brief Greek Syntax. Louis Bevier, Jr., Rutgers College. $0.90. Greek Prose Reader. F. E. Woodruff, Bowdoin College, and J. W. Hewitt, Wesleyan University. Greek Prose Composition for Schools. Clarence W. Gleason, Volk- mann School, Boston. $0.80. Greek Prose Composition for Colleges. Edward H. Spieker, Johns Hopkins University. $1.30. Aeschylus. Agamemnon. Paul Shorey, University of Chicago. Aeschylus. 1 rometheus. J. E. Harry, University of Cincinnati. $1.50. Aristophanes. Clouds. L. L. Forman, Cornell University. Demosthenes On the Crown. M. W. Humphreys, Univ. of Virginia. Euripides. Iphigenia in Tauris. William N. Bates, University of Pennsylvania. $1.25. Euripides. Medea. Mortimer Lamson Earle, Columbia University. #1.25. Herodotus. Books VII. -VIII. C. F. Smith, University of Wisconsin. Homer. Iliad. J. R. S. Sterrett, Cornell University. Homer. Odyssey. Charles B. Gulick, Harvard University. Lysias. Charles D. Adams, Dartmouth College. $1.50. Plato. Apology and Crito. Isaac Flagg, University of California. Plato. Euthyphro. William A. Heidel, Wesleyan University. $1.00. Theocritus. H. R. Fairclough and A. T. Murray, Stanford University Thucydides. Books II. -III. W. A. Lamberton, University of Penn- sylvania. J 1.75. Thucydides. Books VI. -VII. E. D. Perry, Columbia University. Xenophon. Anabasis. Books I. -IV. J. W. Hewitt, Wesleyan Uni- versity, and M. W. Mather, Harvard University. Xenophon. Hellenica (Selections). Carleton L. Brownson, College of the City of New York. Greek Archaeology. Harold N. Fowler, Western Reserve University, and James R. Wheeler, Columbia University. Greek Literature. Wilmer Cave France, Bryn Mawr College. Greek Public Life. Henry A. Sill, Cornell University. Greek Religion. Arthur Fairbanks, University of Iowa. Greek Sculpture. Rufus B. Richardson, late Director of the American Scho 1 of Classical Studies, Athens. Introduction to the Greek Drama. W. F. Harris, Harvard University. New Testament Beginner's Book. J. W. Rice, Ohio Wesleyan Univ. AMERICAN BOOK COMPANY :28s) GREEK DICTIONARIES LIDDELL AND SCOTT'S GREEK-ENGLISH LEXICON Compiled by Henry George Liddell, D.D., and Robert Scott, D.D., assisted by Henry Drisler, LL.D. Imperial Quarto, 1794 pages. Sheep $10.00 ^f The present edition of this great work has been thoroughly revised, and large additions made to it. The editors have been favored with the cooperation of many scholars, and several important articles have been entirely rewritten. LIDDELL AND SCOTT'S GREEK-ENGLISH LEXICON— Intermediate Royal Octavo, 910 pages. Cloth, $3.50; Half Leather, $4.00 ^1" This abridgment will not only meet every need encountered in preparatory schools, but will also satisfy the requirements of most college students. LIDDELL AND SCOTT'S GREEK-ENGLISH LEXICON— Abridged Crown Octavo, 832 pages. Half Leather $1-1$ ^| This abridgment is intended chiefly for use by students in secondary and college preparatory schools. THAYER'S GREEK-ENGLISH LEXICON OF THE NEW TESTAMENT Being Grimm's Wilke's Clavis Novi Testamenti. Trans- lated, Revised, and Enlarged by Joseph Henry Thayer, D.D., LL.D. Royal Octavo, 727 pages. Cloth, $5,005 Half Leather $6.50 YONGE'S ENGLISH-GREEK LEXICON By C. D. Yonge. Edited by Henry Drisler, LL.D. Royal Octavo, 903 pages. Sheep $4.50 AUTENRIETH'S HOMERIC DICTIONARY Translated and Edited by Robert P. Keep, Ph.D. New Edition. Revised by Isaac Flagg, Ph.D. i2mo, 312 pages. Illustrated. Cloth $1.10 AMERICAN BOOK COMPANY C310) CLASSICAL DICTIONARIES HARPER'S DICTIONARY OF CLASSICAL LITERATURE AND ANTIQUITIES Edited by H. T. Peck, Ph.D., Professor of the Latin Language and Literature in Columbia University Royal Octavo, 1716 pages. Illustrated Cloth $6.00 In two vols. Cloth . . $ 7.00 Half Leather 8.00 In two vols. Half Leather, 10.00 ^1 An encyclopaedia, giving the student in a concise and intelligible form the essential facts of classical antiquity. It also indicates the sources whence a fuller and more critical knowledge of these subjects can best be obtained. The articles, which are arranged alphabetically, include subjects in biog- raphy, mythology, geography, history, literature, antiquities, language, and bibliography. The illustrations are, for the most part, reproductions of ancient objects. The editor in preparing the book has received the cooperation and active assistance of the most eminent American and foreign scholars. SMITH'S DICTIONARY OF GREEK AND ROMAN ANTIQUITIES Edited by William Smith, Ph.D. Revised by Charles Anthon, LL.D. Royal Octavo, 1 1 3 3 pages. Illustrated. Sheep . . . $4.25 ^[ Gives the results of the latest researches in the history, philology, and antiquities of ancient peoples. In the work of revision, the American editor has had the assistance of the most distinguished scholars and scientists. STUDENTS' CLASSICAL DICTIONARY A Dictionary of Biography, Mythology, and Geography Abridged. By William Smith, D.C.L., LL.D. i2mo, 438 pages. Cloth $i- 2 5 ^| Designed for those schools and students who are excluded from the use of the larger Classical Dictionary by its size and price. Every name likely to be met with at the beginning of classical study will be found in this dictionary. AMERICAN BOOK COMPANY (3") DESCRIPTIVE CATALOGUE OF HIGH SCHOOL AND COLLEGE TEXT-BOOKS Published Complete and in Sections WE issue a Catalogue of High School and College Text- Books, which we have tried to make as valuable and as useful to teachers as possible. In this catalogue are set forth briefly and clearly the scope and leading charac- teristics of each of our best text-books. In most cases there are also given testimonials from well-known teachers, which have been selected quite as much for their descriptive qualities as for their value as commendations. ^J For the convenience of teachers this Catalogue is also published in separate sections treating of the various branches of study. These pamphlets are entitled : English, Mathematics, History and Political Science, Science, Modern Languages, Ancient Languages, and Philosophy and Education. ^| In addition we have a single pamphlet devoted to Newest Books in every subject. ^j Teachers seeking the newest and best books for their classes are invited to send for our Complete High School and College Catalogue, or for such sections as may be of greatest interest. ^[ Copies of our price lists, or of special circulars, m which these books are described at greater length than the space limitations of the catalogue permit, will be mailed to any address on request. ^j All correspondence should be addressed to the nearest of the following offices of the company : New York, Cincin- nati, Chicago, Boston, Atlanta, San Francisco. AMERICAN BOOK COMPANY (3 <2)